1 Chronicles 10

etc. RAB. Multis omissis quae in libro Samuelis de Samuele et Saule narrat historia, casum Saul et familiae ejus commemorat.Mystice innuens, quia non est necesse vitam ejus describere, cujus impia conversatio finem celerem meruit accipere, et figurate regni Judaeorum et sacerdotii veteris finem demonstrat. Ad David se transtulit, cujus facta et dispensationem regni contexit, qui typum tenet veri David regnum coeli et terrae possidentis. Quo imminente Philisthiim more suo pugnant contra Israel, et vincunt, quia, appropinquante gratia, gentiles, sicut ante, castitatem Israeliticae fidei oppugnabant; nunc mala opera, nunc idololatriae cultum ostendendo, sicut Balaam docebat Balaac mittere scandalum coram filiis Israel, edere et fornicari. Qui fortes videbantur in Dei contemplatione, dum incaute opera gentilium et doctrinam sequuntur, haereticorum quoque perditionem non parum juvit saecularis scientia. Unde quidam ait: Philosophi patriarchae haereticorum Ecclesiae puritatem perversa maculavere doctrina. Irruerunt gentiles undique in regnum Judae et filios ejus, et corruperunt sacerdotes, scribas et Pharisaeos filios, scilicet et seductores illius regni haereticos quoque, ne simpliciter gratiam Spiritus sancti praedicarent aut colerent, vetuerunt. Ne patrem qui nos sibi adoptavit spirituali dono digna confessione laudaremus, quod significat interfectio, Abinadab id est patris mei spontanei. Ne in Christi regno salutem futuram credamus. Melchisua enim interpretatur Philosophus, qui Arium seduxit, quasi Melchisua occidit: qui Macedonium, Jonatham; qui Manichaeum, Abinadab. Quia hunc veri regis Christi omnipotentiam negare, illum Spiritus sancti donis derogare, istum summi Patris bonitatem blasphemare magister corruptionis edocuit. . etc. Hunc Hebraei Doeg Idumaeum dicunt esse qui videns Saul esse mortuum, timens David, seipsum interfecit. Puerum vero quia diadema et armillam Saul attulit ad David esse filium Doeg, et ipsum Doeg esse puerum cum quo Saul quaerebat asinas patris sui. BEDA in cap. 28 l. I Reg. Legis doctores. Sicut enim arma et sagittae Philisthiim, etc., usque ad ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. Non est ambigendum inter reprobos legis doctores fuisse aliquos qui verbi acumen ad occidendos auditores pervertere nollent, et tamen ipsos auditores qui recte dicta a magistris acceperant, despiciendo vel blasphemando in suam vertisse perniciem: quorum visa morte, id est peccandi obstinatione, et ipsos verbi ministros per tempora deterioratos, testimonia legis quae male interpretari timuerant, sibi occasionem fecisse ruinae. Haeretici quoque peccatorum suorum jaculis cruentati, cum verba divina in argumentum sui erroris trahunt, arma sua contra pectus suum morituri invertunt. Quilibet etiam catholicus, cum artem quam pro communi utilitate didicit, superbiae, cenodoxiae, philargyriae vel cujuslibet vitii contagione polluit, suo se gladio confodit, quia quo defendi ab hoste debuit, in ipsum irruit. Videntes indocti verae humilitatis medicamina lavacrumque baptismi, ignorantes in Judaea magistros suos certamine spirituali victos, et vulgus non paucum, eorum auditui proximum, persequente adversario, a prisca constantiae sede fugatum, majorum ruina turbati, opera virtutum et munimina scientiae spiritualis quae habuerant, amiserunt. Veneruntque peccata gentilium, et cuncta Judaeis incredulis studia virtutum perversa habitatione corruperunt. Venerunt immundi spiritus, et corda quae fidei constantia deseruit, occupaverunt. Venerunt gentes, et optima quondam Judaeorum studia credendo, sua fecerunt. Unde: Matth. 21.. . RAB. in Paral. Caput Saulis in templo Dagon Philisthaei affixerunt, etc., usque ad alia est enim Bethsan in Judicum et Josue, quae interpretatur ID., ibid. Viri scilicet Ecclesiae, etc., usque ad haec est civitas quam primis regni sui auspiciis Saul ab hostium obsidione liberavit. etc. Ut ad requiem perveniant. Post sex enim hujus saeculi aetates quibus in carne laboramus, sequitur septima quietis animarum. Mystice, de caecitate Judaeorum sabbatum carnaliter observantium, contribules sui, id est fideles continue dolent, et quasi septem diebus jejunant. Percepto autem mysterio octavae diei resurrectionis, utrique perpetua festivitate gaudebunt. Moraliter autem viri sancti detestantur mortem impiorum, et exempla eorum sepulturae oblivionis tradunt. Septem dies jejunant, id est omne tempus hujus vitae, quod septenario dierum numero volvitur, in continentia ducunt, et abstinent ab omni malo ne similiter moriantur. . .
Copyright information for VulgGlossa